- ABELIANI vel ABELOITAE
- ABELIANI vel ABELOITAEHaeretici in agro Hipponensi sic dicti, erant coniuges, nec tamen consuetudine coniugali utebantur, sed puerum et puellam adoptabant, qui mortuis eâdem conditione succederent, ut narrat Augustinus ad Quod-vult-Deum. Haercs. 87. Nitebantur locô Pauli, 1 Cor. c. 7. v. 29. Οἱ ἔχοντες γυναῖκας, ὡς μὴ ἔχοντες ὦσι. At cur Sic dicti? Ab Abele, inquies. Ita Augustin. cunctanter, et ex relatu aliorum. Quod quis quaeso intellexerit, quum his haereticis non videatur quicquam fuisse commune cum Abele. Fallor, aut eo penetraverat fabula, quae totum Orientem iam pridem pervagata est, Adamum post Abelis necem ab uxore abstinuisse per annos 130? Ita Iudaei doctores. Inde autem Arabicum verbum ex Abele factum theabbala est ab uxore continere se. Giggeius Gap desc: Hebrew h. e. Adam ab Eva se abstinuit ob necem Abelis. Eodem exemplô Ablonii dici potuêre, qui ab uxoribus se continebant. Hoc certo certius, Punicam declinationem huic nomini Augustinum tribuisse. Bochart
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.